- BIRRETUM
- BIRRETUMcuius mentio in Bulla Bonifacii VIII. Pontificis Romani, Illudque eidem Thomae contulimus (sermo est de beneficio Ecclesistico) ac nos de ipso per nostrum birretum praesentialiter investimus: capitium est seu capitis tegmen lineum, tenue, strictum formâ ipsius capitis, Pontisicum olim proprium. Unde, cum Hugo Cadurcensis degradaretur a Iohanne XXII. inter alia Pontificalia insignia, annulum Videl. mitram et cappam, Romanam quoque camisiam ac birretum ablatum esse, memoratur in Chronico S. Martialis A. C. 1317. Doctorum tamen etiam fuisse, Nicol. de Clemangis docet l. de Studio Theol. Non cappa quippe Doctorem facit, non birreti Magistralis impositio, non cathedra sublimior etc. At Italis omnibus capitis tegmen commune fisse, diescas ex Academicis Cruseanis, Vox diminutiva est, ex Birrus, de quo suô locô: namque et palliolum Veteres non tantum, quô humeros tegerent, sed etiam, quô capita velarent, appellârunt. fulgentius; Numa vero Pompilius et ipse de Pontificalibus scribens, tutulum dici ait pallium, quô Sacerdotes caput tutabant. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4. et infra Corneta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.